라틴어 문장 검색

Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
Ceterum si omisso optimo illo et perfectissimo genere eloquentiae eligenda sit forma dicendi, malim hercule C. Gracchi impetum aut L. Crassi maturitatem quam calamistros Maecenatis aut tinnitus Gallionis:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:1)
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e divulso iactabant membra iuvenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, orgia quae frustra cupiunt audire profani, plangebant aliae proceris tympana palmis aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, multis raucisonos efflabant cornua bombos barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:4)
et occiso Mezentio Ascanium sicut I. Caesar scribit Iulum coeptum vocari, vel quasi ἰοβόλον, id est sagittandi peritum, vel a prima barbae lanugine quam ἴουλον Graeci dicunt, quae ei tempore victoriae nascebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2677)
"Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur infans, ne voretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:10)
ibunt semimares et inania tympana tundent, aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권118)
una Deum sequitur, divos colit altera plures, et tot sunt eius divortia quot templorum signa, quot aereis volitant phantasmata monstris, aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi, inlicit aut alios ad Saturnalia festa, aut docet occultus quae sacra Diespiter infans inter tinnitus solvi sibi poscat aenos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2304)
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos barbara bellatrix inpenderat et iaculorum nube supervacuam lassaverat inrita dextram, cum ventosa levi cecidissent tela volatu, iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent, vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco conisa in plagam dextra sublimis ab aure erigitur, mediumque ferit librata cerebrum, aerea sed cocto cassis formata metallo tinnitum percussa refert aciemque retundit dura resultantem, frangit quoque vena rebellis inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 134)
Huc tu iussos adsperge sapores, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:5)
Quid miser expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum aeris aut ianuae impulsum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:3)
Thessalicis carminibus rati, tinnitus dedimus:
(세네카, 파이드라 11:24)
nam qui amat quod amat quom extemplo saviis sagittatis perculsust, ilico res foras labitur, liquitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION